最近搜索
Psalmus Laudate pueri, sexti toni quatuor vocibus - La Colombina 《Monteverdi: Vespro della Beata Vergine》 HQ SQ
更新时间:2025-05-10 09:33:29
文件格式:mp3
音乐下载
被下架或封杀等部分试听资源与网盘资源可能不一致,请以网盘资源为准
标签
歌词

Audi, cœlum, verba mea,

Plena desiderio

Et perfusa gaudio.

(Eco: Audio!)

Dic, quæso, mihi:

Quæ est ista,

Quæ consurgens ut aurora rutilat,

Ut benedicam?

(Eco: Dicam!)

Dic nam ista pulchra

Ut luna, electa

Ut sol, replet lætitia terras, cœlos, maria.

(Eco: Maria!)

Maria Virgo illa dulcis,

Prædicata de propheta Ezechiel

Porta Orientalis?

(Eco: Talis!)

Illa sacra et felix porta

Per quam mors fuit expulsa,

Introduxit autem vita?

(Eco: Ita!)

Quæ semper tutum est medium

Inter homines et Deum,

Pro culpis remedium?

(Eco: Medium!)

Omnes hanc ergo sequamur,

Qua cum gratia mereamur vitam æternam.

Consequamur.

(Eco: Sequamur!)

Præstet nobis Deus,

Pater hoc et Filius, et Mater

Cuius nomen invocamus

Dulce miseris solamen.

(Eco: Amen!)

Benedicta es, virgo Maria,

In sæculorum sæcula.

Cantus firmus

Pulchra es et decora, filia Ierusalem,

Terribilis ut castrorum acies ordinata.